Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42. haec tanto dicta animo magis confudere
audientium animos quam si miserabiliter orbitatem
suam deflendo locutus esset.
[2]
Cn. Octavius kalendis Decembribus de rege Perseo
navalem triumphum egit. is triumphus sine captivis
fuit, sine spoliis.
[3]
dedit sociis navalibus in singulos
denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in
navibus fuerant, duplex, magistris navium quadruplex.
senatus deinde habitus est.
[4]
patres censuerunt ut
Q. Cassius Persea regem cum Alexandro filio Albam
in custodiam duceret; comites, pecuniam, argentum,
[p. 398]
instrumentum, quod haberet, nihil detrahens habere1 sineret;
[5]
bithys, filius Cotyis,2 regis Thracum, cum3 obsidibus in custodiam Carseolos est missus. ceteros captivos, qui in triumpho ducti erant, in carcerem condi placuit.
[6]
paucos post dies, quam haec acta erant,4 legati ab Cotye, rege Thracum, venerunt pecuniam ad redimendum filium aliosque obsides adportantes.
[7]
eis in
senatum introductis et id ipsum argumenti praetendentibus orationi,5 non sua voluntate Cotyn bello iuvisse Persea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque ut eos pretio, quantum ipsi statuissent
patres,
[8?]
redimi paterentur, responsum ex auctoritate
senatus est, populum Romanum meminisse amicitiae,
quae cum Cotye maioribusque eius et gente Thracum
fuisset.
[9]
obsides datos crimen, non criminis defensionem esse, cum Thracum genti ne quietus quidem
Perseus, nedum bello Romano occupatus timendus
fuerit.
[10]
ceterum, etsi Cotys Persei gratiam praetulisset amicitiae populi Romani, magis quid se dignum
esset, quam quid merito eius fieri posset, aestimaturum, filium atque obsides ei remissurum.
[11]
beneficia gratuita esse populi Romani; pretium eorum
malle relinquere in accipientium animis quam
praesens exigere.
[p. 400]
legati tres nominati, T. Quinctius Flamininus,6 7 C. Licinius Nerva, M. Caninius Rebilus, qui obsides in Thraciam reducerent; et Thracibus munera data
in singulos binum milium aeris.
[12]
bithys cum ceteris
obsidibus a Carseolis accersitus ad patrem cum
legatis missus.
naves regiae captae de Macedonibus invisitatae
ante magnitudinis in campo Martio subductae sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.