previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. haec tanto dicta animo magis confudere audientium animos quam si miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset.

[2] Cn. Octavius kalendis Decembribus de rege Perseo navalem triumphum egit. is triumphus sine captivis fuit, sine spoliis. [3] dedit sociis navalibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in navibus fuerant, duplex, magistris navium quadruplex. senatus deinde habitus est. [4] patres censuerunt ut Q. Cassius Persea regem cum Alexandro filio Albam in custodiam duceret; comites, pecuniam, argentum, [p. 398] instrumentum, quod haberet, nihil detrahens habere1 sineret; [5] bithys, filius Cotyis,2 regis Thracum, cum3 obsidibus in custodiam Carseolos est missus. ceteros captivos, qui in triumpho ducti erant, in carcerem condi placuit.

[6] paucos post dies, quam haec acta erant,4 legati ab Cotye, rege Thracum, venerunt pecuniam ad redimendum filium aliosque obsides adportantes. [7] eis in senatum introductis et id ipsum argumenti praetendentibus orationi,5 non sua voluntate Cotyn bello iuvisse Persea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque ut eos pretio, quantum ipsi statuissent patres, [8?] redimi paterentur, responsum ex auctoritate senatus est, populum Romanum meminisse amicitiae, quae cum Cotye maioribusque eius et gente Thracum fuisset. [9] obsides datos crimen, non criminis defensionem esse, cum Thracum genti ne quietus quidem Perseus, nedum bello Romano occupatus timendus fuerit. [10] ceterum, etsi Cotys Persei gratiam praetulisset amicitiae populi Romani, magis quid se dignum esset, quam quid merito eius fieri posset, aestimaturum, filium atque obsides ei remissurum. [11] beneficia gratuita esse populi Romani; pretium eorum malle relinquere in accipientium animis quam praesens exigere.

[p. 400] legati tres nominati, T. Quinctius Flamininus,6 7 C. Licinius Nerva, M. Caninius Rebilus, qui obsides in Thraciam reducerent; et Thracibus munera data in singulos binum milium aeris. [12] bithys cum ceteris obsidibus a Carseolis accersitus ad patrem cum legatis missus.

naves regiae captae de Macedonibus invisitatae ante magnitudinis in campo Martio subductae sunt.

1 A.U.C. 587

2 detrahens habere sineret; Bithys, filius Cotyis add. Madvig: om. V.

3 Thracum, cum Madvig:tracŭ V.

4 quam haec acta erant Madvig: qua haec tanta V.

5 orationi J. F. Gronovius: orationis V.

6 tres nominati, T. Quinctius Flamininus Madvig: trans nominatius quintius idaminimus V.

7 A.U.C. 587

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
hide References (40 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
  • Cross-references to this page (25):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: