Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. VICTORIAE nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q.1 Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter
Romam cum venissent, praeceptam2 tamen eius rei laetitiam invenerunt.
[2]
quarto post die quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur
repente populi tota spectacula pervasit pugnatum in
Macedonia et devictum regem esse;
[3]
dein fremitus
increvit; postremo clamor, plausus velut certo nuntio
victoriae allato est exortus.
[4]
mirari magistratus et
quaerere auctorem repentinae laetitiae; qui postquam nullus erat, evanuit quidem tamquam certae
rei gaudium, omen tamen laetum insidebat animis.
[5]
quod postquam verius nuntiis Fabi Lentulique et
Metelli adventu firmatum est, cum victoria ipsa, tum
augurio animorum suorum laetabantur.
[6]
et altera
traditur3 circensis turbae non minus similis veri laetitia. ante diem quintum decimum kalendas
[p. 250]
Octobres,4 ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio5 consuli ad quadrigas mittendas escendenti6 tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret, laureatas literas reddidisse7 dicitur.
[7]
quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit.
[8]
quibus conspectis repente immemor spectaculi populus in medium decurrit. eo senatum consul vocavit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiavit populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse;
[9]
Macedonum exercitum caesum fusumque; regem cum paucis fugisse; civitates omnes Macedoniae in dicionem populi Romani venisse.
[10]
his auditis clamor
cum ingenti plausu ortus; ludis relictis domos
magna pars hominum ad coniuges, liberos laetum
nuntium portabant.
[11]
tertius decimus dies erat ab
eo, quo in Macedonia pugnatum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.