Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32. his rerum externarum cognitionibus interpositis Macedonum rursus advocatum concilium;
[p. 358]
pronuntiatum,
[2]
quod ad statum Macedoniae pertinebat,1 senatores, quos synhedros vocant, legendos esse,
quorum consilio res publica administraretur.
[3]
nomina deinde sunt recitata principum Macedonum,
quos cum liberis maioribus quam quindecim annos
natis praecedere in Italiam placeret.
[4]
id, prima
specie saevum, mox apparuit multitudini Macedonum pro libertate sua esse factum. nominati sunt
enim regis amici purpuratique, duces exercituum,
praefecti navium aut praesidiorum, servire regi
humiliter, aliis superbe imperare adsueti;
[5]
praedivites
alii, alii, quos fortuna non aequarent, his sumptibus
pares; regius omnibus victus vestitusque, nulli
civilis animus, neque legum neque libertatis aequae
patiens.
[6]
omnes igitur, qui in aliquis ministeriis
regiis, etiam qui in legationibus2 fuerant, iussi Macedonia excedere atque in Italiam ire; qui non paruisset imperio, mors denuntiata.
[7]
leges Macedoniae dedit cum tanta cura, ut non hostibus victis,
sed sociis bene meritis dare videretur, et quas ne
usus quidem longo tempore, qui unus est legum
corrector, experiendo argueret.
[8]
Ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante praeparato et in Asiae civitates et ad reges missis qui denuntiarent, et, cum circumiret ipse Graeciae civitates, indixerat3 principibus, magno apparatu
[p. 360]
Amphipoli fecit.
[9]
nam et artificum omnis generis, qui4 ludicram artem faciebant, ex toto orbe terrarum multitudo5 et athletarum et nobilium equorum convenit et legationes cum victimis et quidquid aliud deorum hominumque causa fieri magnis ludis in Graecia solet,
[10?]
ita factum est, ut non magnificentiam
tantum, sed prudentiam in dandis spectaculis, ad
quae rudes tum Romani erant, admirarentur.
[11]
epulae quoque legationibus paratae et opulentia
et cura eadem. vulgo dictum ipsius ferebant et convivium instruere et ludos parare eiusdem esse, qui
vincere bello sciret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.