previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. his rerum externarum cognitionibus interpositis Macedonum rursus advocatum concilium; [p. 358] pronuntiatum, [2] quod ad statum Macedoniae pertinebat,1 senatores, quos synhedros vocant, legendos esse, quorum consilio res publica administraretur. [3] nomina deinde sunt recitata principum Macedonum, quos cum liberis maioribus quam quindecim annos natis praecedere in Italiam placeret. [4] id, prima specie saevum, mox apparuit multitudini Macedonum pro libertate sua esse factum. nominati sunt enim regis amici purpuratique, duces exercituum, praefecti navium aut praesidiorum, servire regi humiliter, aliis superbe imperare adsueti; [5] praedivites alii, alii, quos fortuna non aequarent, his sumptibus pares; regius omnibus victus vestitusque, nulli civilis animus, neque legum neque libertatis aequae patiens. [6] omnes igitur, qui in aliquis ministeriis regiis, etiam qui in legationibus2 fuerant, iussi Macedonia excedere atque in Italiam ire; qui non paruisset imperio, mors denuntiata. [7] leges Macedoniae dedit cum tanta cura, ut non hostibus victis, sed sociis bene meritis dare videretur, et quas ne usus quidem longo tempore, qui unus est legum corrector, experiendo argueret.

[8] Ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante praeparato et in Asiae civitates et ad reges missis qui denuntiarent, et, cum circumiret ipse Graeciae civitates, indixerat3 principibus, magno apparatu [p. 360] Amphipoli fecit. [9] nam et artificum omnis generis, qui4 ludicram artem faciebant, ex toto orbe terrarum multitudo5 et athletarum et nobilium equorum convenit et legationes cum victimis et quidquid aliud deorum hominumque causa fieri magnis ludis in Graecia solet, [10?] ita factum est, ut non magnificentiam tantum, sed prudentiam in dandis spectaculis, ad quae rudes tum Romani erant, admirarentur. [11] epulae quoque legationibus paratae et opulentia et cura eadem. vulgo dictum ipsius ferebant et convivium instruere et ludos parare eiusdem esse, qui vincere bello sciret.

1 A.U.C. 587

2 in legationibus kreyssig: in ministeriis in legationibus V.

3 indixerat Fr: indignato V.

4 A.U.C. 587

5 multitud Fr: omnis multitudo V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (22 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.26
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Macedones
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Servi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Synedri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athletarum
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LICTOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: