Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. "
unum est de quo nominatim et nos queri
religio infixa animis cogat et vos audire et exsolvere
rem publicam vestram religione,
si ita vobis videbitur,
velimus,
patres conscripti.
[
2]
vidimus1 enim cum quanta caerimonia non vestros solum colatis deos,
sed
etiam externos accipiatis.
[
3]
fanum est apud nos
Proserpinae,
de cuius sanctitate templi credo aliquam
famam ad vos pervenisse Pyrrhi bello,
[
4?]
qui cum ex
Sicilia rediens Locros classe praeterveheretur,
inter
alia foeda quae propter fidem erga vos in civitatem
nostram facinora edidit,
thensauros quoque Proserpinae intactos ad eam diem spoliavit;
atque ita
pecunia in naves inposita,
ipse terra est profectus.
[
5]
quid ergo evenit,
patres conscripti?
classis postero
die foedissima tempestate lacerata,
omnesque naves
quae sacram pecuniam habuerunt in litora nostra
eiectae sunt.
[
6]
qua tanta clade edoctus tandem deos
esse,
superbissimus rex pecuniam omnem
[p. 276]
conquisitam2 in thensauros Proserpinae referri iussit.
3 nee tamen illi umquam postea prosperi quicquam evenit,
pulsusque Italia ignobili atque inhonesta morte temere nocte ingressus Argos occubuit.
[
7]
haec cum audisset legatus vester tribunique militum
et mille alia quae non augendae religionis causa,
sed
praesenti deae numine saepe conperta nobis maioribusque nostris referebantur,
[
8?]
ausi sunt nihilo minus
sacrilegas admovere manus intactis illis thensauris
et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas
et milites vestros.
[
9]
quibus,
per vos fidem4 vestram,
patres conscripti,
priusquam eorum scelus expietis neque in Italia neque in Africa quicquam rei5 gesseritis,
ne quod piaculi commiserunt non suo solum sanguine sed etiam publica clade luant.
[
10]
“
quamquam ne nunc quidem,
patres conscripti,
aut in ducibus aut in militibus vestris cessat ira deae.
aliquotiens iam inter se signis conlatis concucurrerunt;
6 dux alterius partis Pleminius,
alterius duo tribuni militum erant.
non acrius cum Carthaginiensibus quam inter se ipsi ferro dimicaverunt,
[
11?]
praebuissentque occasionem furore suo Locros
recipiendi Hannibali,
nisi accitus ab nobis Scipio
intervenisset.
[
12]
at hercule milites contactos sacrilegio
furor agitat;
in ducibus ipsis puniendis nullum deae
[p. 278]
numen apparuit.
immo ibi praesens maxime fuit.
7 virgis caesi tribuni ab legato sunt;
[
13]
legatus deinde insidiis tribunorum interceptus,
praeterquam quod
toto corpore laceratus,
naso quoque auribusque
decisis exsanguis est relictus;
[
14]
recreatus dein legatus
ex volneribus tribunos militum in vincla coniectos,
dein verberatos servilibusque8 omnibus suppliciis cruciatos9 occidit,
mortuos deinde prohibuit sepeliri.
[
15]
has dea poenas a templi sui spoliatoribus habet,
nec ante10 desinet omnibus eos agitare furiis quam reposita sacra pecunia in thensauris fuerit.
[
16]
maiores quondam nostri gravi Crotoniensium bello,
quia extra urbem templum est,
transferre in urbem eam pecuniam voluerunt.
noctu audita ex delubro vox est:
abstinerent manus;
deam sua templa11 defensuram.
[
17]
quia movendi inde thensauros religio incussa erat,
muro circumdare12 templum voluerunt.
ad13 aliquantum iam altitudinis excitata erant moenia cum subito conlapsa ruina sunt.
[
18]
Sed et nunc et tunc14 et saepe alias dea suam sedem suumque templum aut tutata est aut a violatoribus gravia piacula exegit;
nostras iniurias nec potest nec possit alius ulcisci [p. 280] quam vos,
patres conscripti.
[
19]
ad vos vestramque15 fidem supplices confugimus.
nihil nostra interest utrum sub illo legato,
sub illo praesidio Locros esse sinatis,
an irato Hannibali et Poenis ad supplicium dedatis.
non postulamus ut extemplo nobis,
ut de absente,
ut indicta causa credatis;
veniat,
coram ipse audiat,
ipse diluat.
[
20]
si quicquam sceleris quod homo in homines edere potest in nos praetermisit,
non recusamus quin et nos omnia eadem iterum,
si pati possumus,
patiamur,
et ille omni divino humanoque liberatur scelere.”