next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. Scipio postquam in Siciliam venit, voluntarios1 milites ordinavit centuriavitque. [2] ex iis trecentos iuvenes, florentes aetate et virium robore insignes,2 inermes circa se habebat, ignorantes quem ad usum neque centuriati neque armati servarentur. [3] tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et fortuna trecentos equites qui secure in Africam traicerent legit, diemque iis qua equis armisque instructi atque ornati adessent edixit. [4] gravis ea militia procul domo, terra marique multos labores magna pericula allatura videbatur; neque ipsos modo sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat. [5] ubi dies quae edicta3 erat advenit, arma equosque ostenderunt. tum Scipio renuntiari sibi dixit quosdam equites Siculorum tamquam gravem et duram horrere eam militiam; [6] si qui ita animati essent, malle eos sibi iam tum fateri quam postmodo querentes segnes atque inutiles milites rei publicae esse; expromerent quid sentirent; cum bona venia se auditurum. [7] ubi ex iis unus ausus est dicere se [p. 208] prorsus, si sibi utrum vellet4 liberum esset, nolle5 militare, tum Scipio ei: [8] “quoniam igitur, adulescens, quid sentires non dissimulasti, vicarium tibi expediam cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas, exerceas, docendum cures equo armisque.” [9] laeto condicionem accipienti unum ex trecentis quos inermes habebat tradit. ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare et vicarium accipere. [10] ita trecentis Siculis Romani equites substituti sine publica inpensa. docendorum atque exercendorum6 curam Siculi habuerunt, quia edictum imperatoris erat, ipsum militaturum qui ita non fecisset. [11] egregiam hane alam equitum evasisse ferunt multisque proeliis rem publicam adiuvisse.

[12] legiones inde cum inspiceret, plurimorum stipendiorum ex iis milites delegit, maxime qui sub duce Marcello militaverant, [13?] quos cum optima disciplina institutos credebat, tum etiam ab longa Syracusarum obsidione peritissimos esse urbium oppugnandarum; nihil enim parvum, sed Carthaginis iam excidia agitabat animo. [14] inde exercitum per oppida dispertit; frumentum Siculorum civitatibus imperat, ex Italia [p. 210] advecto parcit; veteres naves reficit et cum iis C.7 Laelium in Africam praedatum mittit; novas Panhormi8 subducit, quia ex viridi materia raptim factae erant, ut in sicco hibernarent.

[15] praeparatis omnibus ad bellum Syracusas, nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas, venit. [16] graeci res a quibusdam Italici generis eadem vi qua per bellum ceperant retinentibus, concessas sibi ab senatu repetebant. [17] omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto, partim iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis suas res Syracusanis restituit. [18] non ipsis tantum ea res, sed omnibus Siciliae populis grata fuit, eoque enixius ad9 bellum adiuverunt.

[19] eadem aestate in Hispania coortum ingens bellum conciente Ilergete Indibili, nulla alia de causa quam per admirationem Scipionis contemptu imperatorum aliorum orto. [20] eum superesse unum ducem Romanis, ceteris ab Hannibale interfectis, rebatur;10 eo nec in Hispaniam caesis Scipionibus alium quem mitterent habuisse, et postquam in Italia gravius bellum urgueret, adversus Hannibalem eum arcessitum. [p. 212] [21?] praeterquam quod nomina tantum ducum in Hispania11 Romani haberent,12 exercitum quoque inde veterem deductum; trepida omnia et13 inconditam turbam tironum esse. [22] numquam talem occasionem liberandae Hispaniae fore. [23] servitum ad eam diem aut Carthaginiensibus aut Romanis, nec in vicem his aut illis, sed interdum utrisque simul. [24] pulsos ab Romanis Carthaginienses; ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse, ut ab omni externo imperio14 soluta in perpetuum Hispania in patrios rediret mores ritusque. [25] haec taliaque dicendo non populares modo, sed Ausetanos quoque, vicinam gentem, concitat et alios finitimos sibi atque illis populos. [26] itaque intra paucos dies triginta milia peditum, quattuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum erat, convenerunt.

1 A.U.C. 549

2 insignes, inermes Conway: insignes s (or -is), SpA3N3 (altsrn.JK Froben 2: inermis (or -es P(1)NH Aldus,Eds.

3 edicta JK Aldus, Froben, Luchs: dicta P(1)NH.

4 vellet Sp?JK Froben 2: velit P(1)NH.

5 A.U.C. 549

6 atque exercendorum A8N3HacJK Aldus, Froben: om. P(1)N, a line, as they omit multisque proeliis rem publicam just below (supplied as above).

7 A.U.C. 549

8 Panhormi P(1) H: panormi NK: -mis J.

9 ad om. NJK Froben 2.

10 rebatur Gronovius: rebantur PCRM1? A3N3HJK: om. (as a gloss) duker, Conway.

11 A.U.C. 549

12 haberent SpHJK Froben 2: habeant Weissenborn,Conway: -bant P(1)NH2 Aldus.

13 et Sp? A6JK Aldus, Froben: ut P(l)NH.

14 externo imperio A3JK Froben 2: imperio externo P(3)C4NH Aldus. For the folia probably misplaced in P's archetype and inserted in P(1)n between imperio and externo, cf. critical n. on XXVIII. xxii. 14. The correct order is found in HJK Aldus, Froben. In P the passage covers over 33 pp.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (69 total)
  • Commentary references to this page (22):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, textual notes, 42.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.34
  • Cross-references to this page (20):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (27):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: