previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. "unum est de quo nominatim et nos queri religio infixa animis cogat et vos audire et exsolvere rem publicam vestram religione, si ita vobis videbitur, velimus, patres conscripti. [2] vidimus1 enim cum quanta caerimonia non vestros solum colatis deos, sed etiam externos accipiatis. [3] fanum est apud nos Proserpinae, de cuius sanctitate templi credo aliquam famam ad vos pervenisse Pyrrhi bello, [4?] qui cum ex Sicilia rediens Locros classe praeterveheretur, inter alia foeda quae propter fidem erga vos in civitatem nostram facinora edidit, thensauros quoque Proserpinae intactos ad eam diem spoliavit; atque ita pecunia in naves inposita, ipse terra est profectus. [5] quid ergo evenit, patres conscripti? classis postero die foedissima tempestate lacerata, omnesque naves quae sacram pecuniam habuerunt in litora nostra eiectae sunt. [6] qua tanta clade edoctus tandem deos esse, superbissimus rex pecuniam omnem [p. 276] conquisitam2 in thensauros Proserpinae referri iussit.3 nee tamen illi umquam postea prosperi quicquam evenit, pulsusque Italia ignobili atque inhonesta morte temere nocte ingressus Argos occubuit. [7] haec cum audisset legatus vester tribunique militum et mille alia quae non augendae religionis causa, sed praesenti deae numine saepe conperta nobis maioribusque nostris referebantur, [8?] ausi sunt nihilo minus sacrilegas admovere manus intactis illis thensauris et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas et milites vestros. [9] quibus, per vos fidem4 vestram, patres conscripti, priusquam eorum scelus expietis neque in Italia neque in Africa quicquam rei5 gesseritis, ne quod piaculi commiserunt non suo solum sanguine sed etiam publica clade luant.

[10] “quamquam ne nunc quidem, patres conscripti, aut in ducibus aut in militibus vestris cessat ira deae. aliquotiens iam inter se signis conlatis concucurrerunt;6 dux alterius partis Pleminius, alterius duo tribuni militum erant. non acrius cum Carthaginiensibus quam inter se ipsi ferro dimicaverunt, [11?] praebuissentque occasionem furore suo Locros recipiendi Hannibali, nisi accitus ab nobis Scipio intervenisset. [12] at hercule milites contactos sacrilegio furor agitat; in ducibus ipsis puniendis nullum deae [p. 278] numen apparuit. immo ibi praesens maxime fuit.7 virgis caesi tribuni ab legato sunt; [13] legatus deinde insidiis tribunorum interceptus, praeterquam quod toto corpore laceratus, naso quoque auribusque decisis exsanguis est relictus; [14] recreatus dein legatus ex volneribus tribunos militum in vincla coniectos, dein verberatos servilibusque8 omnibus suppliciis cruciatos9 occidit, mortuos deinde prohibuit sepeliri. [15] has dea poenas a templi sui spoliatoribus habet, nec ante10 desinet omnibus eos agitare furiis quam reposita sacra pecunia in thensauris fuerit. [16] maiores quondam nostri gravi Crotoniensium bello, quia extra urbem templum est, transferre in urbem eam pecuniam voluerunt. noctu audita ex delubro vox est: abstinerent manus; deam sua templa11 defensuram. [17] quia movendi inde thensauros religio incussa erat, muro circumdare12 templum voluerunt. ad13 aliquantum iam altitudinis excitata erant moenia cum subito conlapsa ruina sunt. [18] Sed et nunc et tunc14 et saepe alias dea suam sedem suumque templum aut tutata est aut a violatoribus gravia piacula exegit; nostras iniurias nec potest nec possit alius ulcisci [p. 280] quam vos, patres conscripti. [19] ad vos vestramque15 fidem supplices confugimus. nihil nostra interest utrum sub illo legato, sub illo praesidio Locros esse sinatis, an irato Hannibali et Poenis ad supplicium dedatis. non postulamus ut extemplo nobis, ut de absente, ut indicta causa credatis; veniat, coram ipse audiat, ipse diluat. [20] si quicquam sceleris quod homo in homines edere potest in nos praetermisit, non recusamus quin et nos omnia eadem iterum, si pati possumus, patiamur, et ille omni divino humanoque liberatur scelere.”

1 Vidimus P(1)NHJK: videmus Madvig.

2 conquisitam P(1)n Aldus: in- SpHJJ Froben 2.

3 A.U.C. 550

4 fidem Gronovius, Madvig: fidemque P(1)NHJK Weissenborn, Conway.

5 eorum scelus... rei A3N3HJK Eds.: eo P(1)N, om. probably three lines.

6 concucurrerunt PCR Eds.: concurrerunt MBDANHIJK Conway (thirteen long syllables at end of sentence in a speech!).

7 A.U.C. 550

8 servilibusque P(1)NJK Aldus, Froben, Eds. -ibus Rhenanus, Conway.

9 cruciatos JK Eds.: -ando Sp Froben 2, Conway: -andos hx: trucidatos cruciando P(1)n Aldus.

10 nec ante A3N3HJK Eds.: om. P(1)N: non C4.

11 templa P(3)B1NHJK Eds.: bracketed by Madvig, om. Conway.

12 circumdare A3HJK Aldus, Froben, Eds.: -dari P(1)n Conway.

13 ad A3N3HJK Aldus, Froben: om. P(1)N.

14 et tunc N3HJK Aldus, Froben: om. P(1)N: (tunc) et nunc A3.

15 A.U.C. 550

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (50 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.66
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Locri.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Proserpina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pyrrhi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Velamenta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vox
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fanum
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LOCRI
    • Smith's Bio, Perse'phone
  • Cross-references in general dictionaries to this page (31):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: