Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
53. nec ut iniustus in pace rex, ita dux belli
pravus fuit; quin ea arte aequasset superiores reges,
ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset.
[2]
is primus Volscis bellum in ducentos amplius post
suam aetatem annos movit, Suessamque Pometiam
ex iis vi cepit.
[3]
ubi cum divendita1 praeda quadraginta talenta argenti refecisset,2 concepit animo
eam amplitudinem Iovis templi quae digna deum
hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius
etiam loci maiestate esset. captivam pecuniam in
aedificationem eius templi seposuit.
[4]
excepit deinde eum3 lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequiquam vi adortus,
cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus
adempta esset, postremo minime arte Romana, fraude
[p. 184]
ac dolo, adgressus est.
[5]
nam cum velut posito bello4 fundamentis templi iaciendis5 aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens:
[6]
iam ab alienis in suos vertisse superbiam, et liberorum quoque eum frequentiae taedere, ut quam
in curia solitudinem fecerit domi quoque faciat, ne
quam stirpem, ne quem heredem regni relinquat.
[7]
se quidem inter tela et gladios patris elapsum nihil
usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquini
credidisse. nam ne errarent, manere iis bellum quod
positum simuletur, et per occasionem eum incautos
invasurum.
[8]
quod si apud eos supplicibus locus non
sit, pererraturum se omne Latium, Volscosque inde6 et Aequos et Hernicos petiturum, donec ad eos perveniat qui a patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos sciant.
[9]
forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se adversus superbissimum regem ac ferocissimum populum inventurum.
[10]
cum, si nihil morarentur, infensus ira porro inde abiturus videretur, benigne ab Gabinis excipitur.
vetant mirari si, qualis in cives, qualis in socios,
talis ad ultimum in liberos esset;
[11]
in se ipsum
[p. 186]
postremo saeviturum, si alia desint. sibi vero gratum7 adventum eius esse, futurumque credere brevi ut illo adiuvante a portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.