next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

pr. facturusne operae pretium sim,1 si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio, nec, [2] si sciam, dicere ausim, quippe qui cum veterem tum volgatani esse rein videam, dum novi semper scriptores aut in rebus certius aliquid allaturos se aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos credunt. [3] utcumque erit, iuvabit tamen rerum gestarum memoriae principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse; et si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me qui nomini officient meo consoler. [4] res est praeterea et immensi operis, ut quae supra septingentesimum annum repetatur, et [p. 4] quae ab exiguis profecta initiis eo creverit ut iam magnitudine laboret sua; et legentium plerisque haud dubito quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint, festinantibus ad haec nova, quibus iam pridem praevalentis populi vires se ipsae conficiunt: [5] ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curae quae scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset.

[6] quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est. [7] datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium patiuntur. [8] sed haec et his similia, utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine: [9] ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, [p. 6] qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et parturn et auctum imperium sit; labente deinde paulatim discillina velut desidentis2 primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, done ad haec tempora quibus nec vitia nostra nee remedia pati possumus perventum est.

[10] hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri; inde tibi tuaeque rei publicae quod imitere capias, inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites. [11] ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque inmigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit. adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat; [12] nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere.

sed querellae, ne tur quidem gratae futurae cum forsitan necessariae erunt, ab initio certe tantae ordiendae rei absint; [13] cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, [p. 8] si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos darent.

1 operae pretium sirm sabellicus (from Quint. ix. iv. 74): sim operae pretium ω.

2 desidentes ς: discidentis M: dissidentis (or dissidentes) ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (5 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 68b
    • Paul Shorey, Commentary on Horace, Odes, Epodes, and Carmen Saeculare, Ode II
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.64
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: