previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

53. nec ut iniustus in pace rex, ita dux belli pravus fuit; quin ea arte aequasset superiores reges, ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset. [2] is primus Volscis bellum in ducentos amplius post suam aetatem annos movit, Suessamque Pometiam ex iis vi cepit. [3] ubi cum divendita1 praeda quadraginta talenta argenti refecisset,2 concepit animo eam amplitudinem Iovis templi quae digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset. captivam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit.

[4] excepit deinde eum3 lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequiquam vi adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus adempta esset, postremo minime arte Romana, fraude [p. 184] ac dolo, adgressus est. [5] nam cum velut posito bello4 fundamentis templi iaciendis5 aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens: [6] iam ab alienis in suos vertisse superbiam, et liberorum quoque eum frequentiae taedere, ut quam in curia solitudinem fecerit domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne quem heredem regni relinquat. [7] se quidem inter tela et gladios patris elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquini credidisse. nam ne errarent, manere iis bellum quod positum simuletur, et per occasionem eum incautos invasurum. [8] quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium, Volscosque inde6 et Aequos et Hernicos petiturum, donec ad eos perveniat qui a patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos sciant. [9] forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se adversus superbissimum regem ac ferocissimum populum inventurum. [10] cum, si nihil morarentur, infensus ira porro inde abiturus videretur, benigne ab Gabinis excipitur. vetant mirari si, qualis in cives, qualis in socios, talis ad ultimum in liberos esset; [11] in se ipsum [p. 186] postremo saeviturum, si alia desint. sibi vero gratum7 adventum eius esse, futurumque credere brevi ut illo adiuvante a portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.

1 divendita ς: dividenta M: dividenda ω.

2 refecisset Gronov. P1 or P2 marg.: refecisset coepisset (or r. ac recepisset) MRDL: reque cepisset (or reccepisset or cepisset) ω.

3 deinde eum ω: deinde M.

4 A.U.C. 220-244

5 iaciendis vacosanus ς: faciendis ω.

6 inde Gronov.: se inde ω.

7 A.U.C. 220-244

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (53 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.62
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.6
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suessa Pometia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Tarquinius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sex. Tarquinius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capitolium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ficana
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gabii
    • Harper's, Gabii
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TEMPLUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GA´BII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SUESSA POME´TIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VOLSCI
  • Cross-references in general dictionaries to this page (28):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: