previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit. raptim et ad [p. 42] hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit.1 fusi igitur primo impetu et clamore hostes; [2] oppidum captum; duplicique victoria ovantem Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata orat ut parentibus earum det veniam et in civitatem accipiat; ita rem coalescere concordia posse. facile impetratum. [3] inde contra Crustuminos profectus bellum inferentes. ibi minus etiam, quod alienis cladibus ceciderant animi, [4] certaminis fuit. utroque coloniae missae; plures inventi qui propter ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent. et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum.

[5] novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque id maximum fuit; nihil enim per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt. [6] consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci. huius filiam virginem auro corrumpit Tatius ut armatos in arcem accipiat; aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat. [7] accepti obrutam armis necavere, seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset. [8] additur fabula,2 quod vulgo Sabini aureas armillas magni [p. 44] ponderis bracchio laevo gemmatosque magna specie3 anulos habuerint, pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis congesta. [9] sunt qui eam ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset derecto arma petisse dicant, et fraude visam agere, sua ipsam peremptam mercede.

1 A.U.C. 1-37

2 fabula glareanus: fabulae (or -le) ω.

3 A.U.C. 1-37

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (50 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 14.830
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romuli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sabini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Satellites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sp. Tarpeius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Titus Tatius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antemnates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anuli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Armillas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arx
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Crustumerium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Crustumini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hersilia
    • Harper's, Anŭlus
    • Harper's, Hersilia
    • Harper's, Tarpēia
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), A´NULUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COLO´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ANTEMNAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CRUSTUME´RIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Hersi'lia
    • Smith's Bio, Tarpeia
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (22):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: