Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium
exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter
in fines Romanos incursionem facit. raptim et ad
[p. 42]
hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit.1 fusi igitur primo impetu et clamore hostes;
[2]
oppidum captum; duplicique victoria ovantem Romulum
Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata orat ut
parentibus earum det veniam et in civitatem accipiat; ita rem coalescere concordia posse. facile
impetratum.
[3]
inde contra Crustuminos profectus
bellum inferentes. ibi minus etiam, quod alienis
cladibus ceciderant animi,
[4]
certaminis fuit. utroque
coloniae missae; plures inventi qui propter ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent. et
Romam inde frequenter migratum est, a parentibus
maxime ac propinquis raptarum.
[5]
novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque
id maximum fuit; nihil enim per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius quam
intulerunt.
[6]
consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci. huius filiam virginem
auro corrumpit Tatius ut armatos in arcem accipiat;
aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum
ierat.
[7]
accepti obrutam armis necavere, seu ut vi
capta potius arx videretur, seu prodendi exempli
causa, ne quid usquam fidum proditori esset.
[8]
additur fabula,2 quod vulgo Sabini aureas armillas magni
[p. 44]
ponderis bracchio laevo gemmatosque magna specie3 anulos habuerint, pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis congesta.
[9]
sunt qui eam ex pacto tradendi quod in
sinistris manibus esset derecto arma petisse dicant,
et fraude visam agere, sua ipsam peremptam mercede.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.