1. hesterno die, patres conscripti, cum me et vestra dignitas
et frequentia equitum Romanorum praesentium1, quibus senatus
dabatur, magno opere commosset, putavi mihi reprimendam
esse P. Clodi impudicam impudentiam, cum is
publicanorum causam stultissimis interrogationibus impediret,
P. Tullioni Syro navaret operam atque ei se2, cui totus
venierat, etiam vobis inspectantibus venditaret. itaque
hominem furentem exsultantemque continui simul ac periculum
iudici intendi: duobus inceptis verbis omnem impetum
gladiatoris ferociamque compressi.
[2]
ac tamen3 ignarus
ille qui consules essent, exsanguis atque aestuans se ex curia
repente proripuit, cum quibusdam fractis iam atque inanibus
minis et cum illius Pisoniani temporis Gabinianique terroribus:
quem cum egredientem insequi coepissem, cepi equidem
fructum maximum et4 ex consurrectione omnium vestrum
et ex comitatu publicanorum. sed vaecors repente sine suo
vultu, sine colore, sine voce constitit; deinde respexit et,
simul atque5 Cn. Lentulum consulem aspexit, concidit in
curiae paene limine; recordatione, credo, Gabini sui desiderioque
Pisonis. cuius ego de ecfrenato6 et praecipiti
furore quid dicam? an7 potest gravioribus a me verbis
vulnerari quam est statim in facto ipso a gravissimo viro,
P. Servilio, confectus ac trucidatus? cuius si iam vim et
gravitatem illam singularem ac paene divinam adsequi
possem, tamen non dubito quin ea tela quae coniecerit inimicus
quam ea quae conlega patris emisit leviora atque
hebetiora esse videantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.