next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. hesterno die, patres conscripti, cum me et vestra dignitas et frequentia equitum Romanorum praesentium1, quibus senatus dabatur, magno opere commosset, putavi mihi reprimendam esse P. Clodi impudicam impudentiam, cum is publicanorum causam stultissimis interrogationibus impediret, P. Tullioni Syro navaret operam atque ei se2, cui totus venierat, etiam vobis inspectantibus venditaret. itaque hominem furentem exsultantemque continui simul ac periculum iudici intendi: duobus inceptis verbis omnem impetum gladiatoris ferociamque compressi. [2] ac tamen3 ignarus ille qui consules essent, exsanguis atque aestuans se ex curia repente proripuit, cum quibusdam fractis iam atque inanibus minis et cum illius Pisoniani temporis Gabinianique terroribus: quem cum egredientem insequi coepissem, cepi equidem fructum maximum et4 ex consurrectione omnium vestrum et ex comitatu publicanorum. sed vaecors repente sine suo vultu, sine colore, sine voce constitit; deinde respexit et, simul atque5 Cn. Lentulum consulem aspexit, concidit in curiae paene limine; recordatione, credo, Gabini sui desiderioque Pisonis. cuius ego de ecfrenato6 et praecipiti furore quid dicam? an7 potest gravioribus a me verbis vulnerari quam est statim in facto ipso a gravissimo viro, P. Servilio, confectus ac trucidatus? cuius si iam vim et gravitatem illam singularem ac paene divinam adsequi possem, tamen non dubito quin ea tela quae coniecerit inimicus quam ea quae conlega patris emisit leviora atque hebetiora esse videantur.


1 praesentium om. HEMbς

2 sese EMc

3 Attamen GMbςt

4 et om. GE

5 simul atque Bait.: simul ad codd. praeter Gk (simul ac) et t (simulat.)

6 ecfren. PG: effren. BHςt. Cf. § 52

7 An scripsi (post dicam): aut codd. pler. (haud k): om. PB

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: