Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] sed si tu inter me et illum, cui concrucifigeris, dominum nostrum pro scelerum meorum populo, iunior mage quam minor Moyses, intercessor assistas,1 non ulterius descendemus in infernum viventes nec per carnalium vitiorum incentiva flammati ad altare domini ignem diutius accendemus alienum; quia quamquam nos utpote reos gloriae libra non respicit, satis tamen superque gaudebimus, si precatu tuo levare valeamus interioris hominis nostri etsi non integrum ad remunerationem, certe vel cicatricatum pectus ad veniam, memor nostri esse dignare, domine papa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.