next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius Constantio suo salutem

Diu praecipis, domine maior, summa suadendi auctoritate, sicuti es in his quae deliberabuntur consiliosissimus, ut, si quae mihi1 litterae paulo politiores varia occasione fluxerint, prout eas causa persona tempus elicuit, omnes retractatis exemplaribus enucleatisque uno volumine includam, Quinti Symmachi rotunditatem, Gai Plinii disciplinam maturitatemque vestigiis praesumptuosis insecu- [p. 332] turns. [2] nam de Marco Tullio silere melius puto, quem in stilo epistulari nec 1 Iulius Titianus sub nominibus inlustrium feminarum digna similitudine expressit; propter quod illum ceteri quique Frontonianorum utpote consectaneum aemulati, cur veternosum dicendi genus imitaretur, oratorum simiam nuncupaverunt. quibus omnibus ego immane dictu est quantum semper iudicio meo cesserim quantumque servandam singulis pronuntiaverim temporum suorum meritorumque praerogativam. [3] sed scilicet tibi parui tuaeque examinationi has non recensendas (hoc enim parum est) sed defaecandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te inmodicum esse fautorem non studiorum modo verum etiam studiosorum. quam ob rem nos nunc perquam haesitabundos in hoc deinceps famae pelagus impellis. [4] porro autem super huiusmodi opusculo tutius conticueramus, contenti versuum felicius quam peritius editorum opinione, de qua mihi iam pridem in portu iudicii publici post lividorum latratuum Scyllas enavigatas sufficientis gloriae ancora sedet, sed si et hisce deliramentis [p. 334] genuinum molarem invidia non fixerit, actutum tibi a nobis volumina numerosiora percopiosis scaturientia sermocinationibus multiplicabuntur, vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: