This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] quo dum per otium genas siccat: ‘vellem,’ inquit, ‘ad pannum similis officii aliquod tetrastichon mihi scribi iuberes.’ ‘fiat,’ inquam. ‘sed quod meum,’ dixit,3 ‘et nomen metro teneret.’ respondi possibilia factu quae poposcisset. ait 4 et ipse: ‘dicta ergo.’ tunc ego arridens: ‘ilico scias Musas moveri, si choro ipsarum non absque arbitris vacem.’ respondit ille violenter et perurbane, ut est natura vir flammeus quidamque facundiae fons inexhaustus: ‘vide, domine Solii, ne magis Apollo forte moveatur, quod suas alumnas solus ad secreta sollicitas.’ iam potes nosse, quem plausum sententia tam repentina, tam lepida commovent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.