Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] non est cur dicere incipias: ‘habeo consortes necdum celebrata [p. 164] divisio est; avarius me constat esse tractatum quam coheredes; frater ac soror sub annis adhuc tute-laribus agunt; sorori necdum maritus, fratri necdum curator, curatori necdum satisdator inventus est.’ quod quidem totum creditoribus bene, sed malis dicitur; at cum habet talis persona contractum, quae velit medium relaxare, cum totum possit exigere, si moram patitur, quicquid propter misericordiam concesserat pie, iuste reposcit propter iniuriam, vale.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.