Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Soror mihi quae uxor tibi: hinc inter nos summa et principalis necessitudo, et ea quidem patruelis, non germana fraternitas, quae plerumque se purius fortius meracius amat. nam facultatum inter germanos prius lite sopita iam qui nascuntur ex fratribus nihil invicem controversantur, et hinc saepe caritas in patruelibus maior, quia desistit simultas a divisione nec cessat affectus a semine, secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus culpamus laudamus in litteris et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.