This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Si quando, nunc maxume Arvernis meis deside-raris, quibus dilectio tui immane dominatur, et quidem multiplicatus ex causis: primum quod summas in adfectu partes iure sibi usurpat terra quae genuit, dein quod saeculo tuo solus ferme mortalium es qui patriae non minus desiderii nasciturus quam gaudii natus feceris; astipulantur assertis materni quondam puerperii tempora, quae proficiente conceptu concordantibus civium votis numerabantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.