This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11] tum demum laboriosus tarda paenitudine loquacitatis impalluisse perhibetur, sero cognoscens posse reum maiestatis pronuntiari etiam eum qui non adfectasset habitum purpuratorum. confestim privilegiis geminae praefecturae, quam per quinquennium repetitis fascibus rexerat, exauguratus et, plebeiae familiae non ut additus sed ut redditus, publico carceri adiudicatus est. illud sane aerumnosissimum, sicuti narravere qui viderant, quod, quia se sub atratis accusatoribus exornatum ille politumque iudicibus intulerat, paulo post, cum duceretur addictus, miser nec miserabilis erat. quis enim super statu eius nimis inflecteretur, quem videret accuratum delibutumque lautumiis aut [p. 378] ergastulo inferri?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.