previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius Agricolae suo salutem

Saepenumero postulavisti ut, quia Theudorici regis Gothorum commendat populis fama civilitatem, litteris tibi formae suae quantitas, vitae qualitas significaretur. pareo libens, in quantum epistularis pagina sinit, laudans in te tam delicatae sollicitudinis ingenuitatem. igitur vir est et illis dignus agnosci qui eum minus familiariter intuentur: ita personam suam deus arbiter et ratio naturae consummatae felicitatis dote sociata cumulaverunt; mores autem huiuscemodi, ut laudibus eorum nihil ne regni quidem defrudet invidia. [2] si forma quaeratur: corpore exacto, longissimis brevior, procerior eminentiorque mediocribus, capitis apex rotundus, in quo paululum a planitie frontis in verticem caesaries refuga crispatur. cervix non sedet enervis sed stat nervis. 1 geminos orbes hispidus superciliorum [p. 336] coronat arcus; si vero cilia Sectantur, ad malas medias palpebrarum margo prope pervenit, aurium legulae, sicut mos gentis est, crinium superiacentium flagellis operiuntur. nasus venustissime incurvus. labra subtilia nec dilatatis oris angulis ampliata. pilis infra narium antra fruticantibus cotidiana succisio. barba concavis hirta temporibus, quam in subdita vultus parte surgentem stirpitus tonsor assiduus genis ut adhuc vesticipibus evellit. [3] menti, gutturis, colli, non obesi sed suculenti, lactea cutis, quae propius inspecta iuvenali rubore suffunditur; namque hunc illi crebro colorem non ira sed verecundia facit. teretes umeri, validi lacerti, dura bracchia, patulae manus, recedente alvo pectus excedens. 1 aream dorsi humilior inter excrementa costarum spina discriminat. tuberosum est utrumque musculis prominentibus latus, in succinctis regnat vigor ilibus. corneum femur, internodia poplitum bene mascula, maximus in minime rugosis genibus honor; crura suris fulta turgentibus et, qui magna sustentat membra, pes modicus. [4] si actionem diurnam, quae est forinsecus exposita, perquiras: antelucanos sacerdotum suorum coetus minimo comitatu expetit, grandi sedulitate veneratur; quamquam, si sermo [p. 338] secretus, possis animo advertere quod servet istam pro consuetudine potius quam pro ratione reverentiam, reliquum mane regni administrandi cura sibi deputat. circumsistit sellam comes armiger; pellitorum turba satellitum ne absit, admittitur, ne obstrepat, eliminatur, sicque pro foribus immurmurat exclusa velis, inclusa cancellis. inter haec intro-missis gentium legationibus audit plurima, pauca respondet; si quid tractabitur, differt; si quid expedietur, accelerat. hora est secunda: surgit e solio aut thesauris inspiciendis vacaturus aut stabulis. [5] si venatione nuntiata procedit, arcum lateri innectere citra gravitatem regiam iudicat; quem tamen, si comminus avem feramque aut venanti aut vianti fors obtulerit, manui post tergum reflexae puer inserit nervo lorove fluitantibus; quem sicut puerile computat gestare thecatum, ita muliebre accipere iam tensum. igitur acceptum modo sinuatis 1 e regione capitibus intendit, modo ad talum pendulum nodi parte conversa languentem chordae laqueum vagantis digito superlabente prosequitur; et mox spicula capit implet expellit; quidve cupias percuti prior admonet ut eligas 2; eligis quid feriat: [p. 340] quod elegeris ferit; et, si ab alterutro errandum est, rarius fallitur Agentis ictus quam destinantis obtutus. [6] si in convivium venitur, quod quidem diebus profestis simile privato est, non ibi impolitam congeriem liventis argenti mensis cedentibus suspiriosus minister imponit; maximum tunc pondus in verbis est, quippe cum illic aut nulla narrentur aut seria, toreumatum peripetasmatumque modo conchyliata profertur supellex, modo byssina, cibi arte, non pretio placent, fercula ni tore, non pondere, scyphorum paterarumque raras oblationes facilius est ut accuset sitis quam recuset ebrietas. quid multis? videas ibi elegantiam Graecam abundantiam Galli-canam celeritatem Italam, publicam pompam privatam diligentiam regiam disciplinam, de luxu autem illo sabbatario narrationi meae supersedendum est, qui nec latentes potest latere personas. [7] ad coepta redeatur. dapibus expleto somnus meridianus saepe nullus, semper exiguus, quibus horis viro [p. 342] tabula cordi, tesseras colligit rapide, inspicit sollicite, volvit argute, mittit instanter, ioculanter compellat, patienter exspectat, in bonis iactibus tacet, in malis ridet, in neutris irascitur, in utrisque philosophatur. secundas fastidit vel timere vel facere, quarum opportunitates spernit oblatas, transit oppositas, sine motu evaditur, sine colludio evadit, putes illum et in calculis arma tractare: sola est illi cura vincendi. [8] cum ludendum est, regiam sequestrat tantisper severitatem, hortatur ad ludum libertatem communionemque. dicam quod sentio: timet timeri, denique oblectatur commotione superati et tum demum credit sibi non cessisse collegam, cum fidem fecerit victoriae suae bilis ahena. quodque mirere, saepe illa laetitia minimis occasionibus veniens ingentium negotiorum merita fortunat. tunc petitionibus diu ante per patrociniorum naufragia iactatis absolutionis subitae portus aperitur; tunc etiam ego aliquid obsecraturus feliciter vincor, quando mihi ad hoc tabula perit, ut causa salvetur. [9] circa nonam recrudescit mohs illa regnandi, redeunt pulsantes, redeunt [p. 344] summoventes; ubique litigiosus fremit ambitus, qui tractus in vesperam cena regia interpellante rarescit et per aulicos deinceps pro patronorum varietate dispergitur, usque ad tempus concubiae noctis excubaturus. sane intromittuntur, quamquam raro, inter cenandum mimici sales, ita ut nullus conviva mordacis linguae felle feriatur; sic tamen quod illic nec organa hydraulica sonant nec sub phonasco vocalium concentus meditatum acroama simul intonat; nullus ibi lyristes choraules meso-chorus tympanistria psaltria canit, rege solum illis fidibus delenito, quibus non minus mulcet virtus animum quam cantus auditum. [10] cum surrexerit, inchoat nocturnas aulica gaza custodias; armati regiae domus aditibus assistunt, quibus horae primi soporis vigilabuntur. sed iam quid meas istud ad partes, qui tibi indicanda non multa de regno sed pauca de rege promisi? simul et stilo finem fieri decet, quia et tu cognoscere viri non amplius quam studia personamque voluisti et ego non historiam sed epistulam efficere curavi. vale. [p. 346]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: