Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] accidit casu ut Catullinus inlustris tunc ab Arvernis illo veniret, cum semper mihi tum praecipue commilitio recenti familiaris; saepe enim cives magis amicos peregrinatio facit, igitur insidias nescienti tam Paeonius quam Bigerrus has tetenderunt, ut plurimis coram tamquam ab incauto sciscitarentur, hoc novum carmen an recognosceret. et ille: ‘ si dixeritis.’ cumque frusta diversa quasi per iocum effunderent, solvitur Catullinus in risum intempestivoque suffragio clamare coepit dignum poema quod perennandum apicibus auratis iuste tabula rostralis [p. 398] acciperet aut etiam Capitolina.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.