previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. At in aliquod genus vitae difficile incidisti et tibi ignoranti vel publica fortuna vel privata laqueum impegit, quem nec solvere possis nec rumpere. Cogita compeditos primo aegre ferre onera et impedimenta crurum ; deinde ubi non indignari illa sed pati proposuerunt, necessitas fortiter ferre docet, consuetudo facile. Invenies in quolibet genere vitae oblectamenta et remissiones et voluptates, si [p. 250] volueris mala putare levia potius quam invidiosa facere. [2] Nullo melius nomine de nobis natura meruit, quae eum sciret quibus aerumnis nasceremur, calamitatum mollimentum consuetudinem invenit, cito in familiaritatem gravissima adducens. Nemo duraret, si rerum adversarum eandem vim adsiduitas haberet quam primus ictus. [3] Omnes cum fortuna copulati sumus. Aliorum aurea catena est et laxa, aliorum arta et sordida ; sed quid refert ? Eadem custodia universos circumdedit alligatique sunt etiam qui alligaverunt, nisi forte tu leviorem in sinistra catenam putas. Alium honores, alium opes vinciunt ; quosdam nobilitas, quosdam humilitas premit; quibusdam aliena supra caput imperia sunt, quibusdam sua ; quosdam exilia uno loco tenent, quosdam sacerdotia. [4] Omnis vita servitium est. Adsuescendum est itaque condicioni suae et quam minimum de illa querendum et quicquid habet circa se commodi adprendendum ; nihil tam acerbum est, in quo non aequus animus solacium inveniat. Exiguae saepe areae in multos usus discribentis arte patuerunt et quamvis angustum pedem 1 dispositio fecit habitabilem. Adhibe ratio- nem difficultatibus ; possunt et dura molliri et an- gusta laxari et gravia scite ferentis minus premere. [5] Non sunt praeterea cupiditates in longinquum mittendae, sed in vicinum illis egredi permittamus, [p. 252] quoniam includi ex toto non patiuntur. Relictis iis, quae aut non possunt fieri aut difficulter possunt, prope posita speique nostrae adludentia sequamur, sed sciamus omnia aeque levia esse, extrinsecus diversas facies habentia, introrsus pariter vana. Nec invideamus altius stantibus; quae excelsa videbantur, praerupta sunt. [6] Illi rursus, quos sors iniqua in ancipiti posuit, tutiores erunt superbiam detrahendo rebus per se superbis et fortunam suam quam maxime poterunt in planum deferendo. Multi quidem sunt, quibus necessario haerendum sit in fastigio suo, ex quo non possunt nisi cadendo descendere, sed hoc ipsum testentur maximum onus suum esse, quod aliis graves esse cogantur, nec sublevatos se sed suffixos. Iustitia, mansuetudine, humanitate, larga et benigna manu praeparent multa ad secundos casus praesidia, quorum spe securius pendeant. Nihil tamen aeque nos ab his animi fluctibus vindicaverit, quam semper aliquem incrementis terminum figere, nec fortunae arbitrium desinendi dare, sed ipsos multo quidem citra exempla hortentur consistere. Sic et aliquae cupiditates animum acuent et finitae non in immensum incertumque producent.

1 angustum pedem A: angustam sedem Cornelissen. i.e., of the custodian who is chained to his prisoner, as Seneca shows in Epistles, v. 7: "quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat, sic ista quae tam dissimilia sunt, pariter incedunt."

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: