next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. SERENUS 1 : Inquirenti mihi in me quaedam vitia apparebant. Seneca,2 retecta, in aperto posita, quae manu prenderem, quaedam obscuriora et in recessu, quaedam non continua sed ex intervallis redeuntis, quae vel molestissima dixerim, ut hostis vagos et ex occasionibus adsilientis, per quos neutrum licet, nec tamquam in bello paratum esse nec tam- quam in pace securum. [2] Illum tamen habitum in me maxime deprendo (quare enim non verum ut medico fatear ?) nec bona fide liberatum me iis, quae timebam et oderam, nec rursus obnoxium ; in statu ut non pessimo, ita maxime querulo et moroso positus sum : nec aegroto nec valeo. [3] Non est, quod dicas omnium virtutium tenera esse principia, tempore illis duramentum et robur accedere. Non ignoro etiam quae in speciem [p. 204] laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et quicquid ad alienum suffragium venit, mora convalescereet quae veras vires parant et quae ad placendum fuco quodam subornant,3 expectant annos, donec paulatim colorem diuturnitas ducat—, sed ego vereor, ne consuetudo, quae rebus adfert constantiam, hoc vitium mihi altius figat. Tam malorum quam bonorum longa conversatio amorem induit. [4] Haec animi inter utrumque dubii nec ad recta fortiter nec ad prava vergentis infirmitas qualis sit, non tam semel tibi possum quam per partes ostendere ; dicam quae accidant mihi : tu morbo nomen invenies. Tenet me summus amor parsimoniae, fateor; [5] placet non in ambitionem cubile compositum, non ex arcula prolata vestis, non ponderibus ac mille tormentis splendere cogentibus expressa, sed domestica et vilis, nec servata nec sumenda sollicite; [6] placet cibus, quem nec parent familiae nec spectent, non ante multos imperatus dies nec multorum manibus ministratus, sed parabilis facilisque, nihil habens arcessiti pretiosive, ubilibet non defuturus, nec patrimonio nec corpori gravis, non rediturus qua intraverit; [7] placet minister incultus et rudis vernula, argentum grave rustici patris sine ullo nomine artificis, et mensa non varietate macu- [p. 206] larum conspicua nec per multas dominorum elegantium successiones civitati nota, sed in usum posita, quae nullius convivae oculos nec voluptate moretur nec accendat invidia. [8] Cum bene ista placuerunt, praestringit animum apparatus alicuius paedagogii, diligentius quam in tralatu vestita et auro culta mancipia et agmen servorum nitentium ; iam domus etiam qua calcatur pretiosa et divitiis per omnes angulos dissipatis tecta ipsa fulgentia et adsectator comesque patrimoniorum pereuntium populus. Quid perlucentis ad imum aquas et circumfluentes ipsa convivia, quid epulas loquar scaena sua dignas ? [9] Circumfudit me ex longo frugalitatis situ venientem multo splendore luxuria et undique circumsonuit. Paulum titubat acies, facilius adversus illam animum quam oculos attollo. Recedo itaque non peior, sed tristior, nec inter illa frivola mea tam altus incedo tacitusque morsus subit et dubitatio, numquid illa meliora sint. Nihil horum me mutat, nihil tamen non concutit. [10] Placet imperia praeceptorum4 sequi et in mediam ire rem publicam; placet honores fascisque non scilicet purpura aut virgis abductum capessere, sed ut amicis propinquisque et omnibus civibus, omnibus deinde mortalibus paratior utiliorque sim. Promptus, [p. 208] compositus sequor Zenona, Cleanthen, Chrysippum, quorum tamen nemo ad rem publicam accessit, et nemo non misit. [11] Ubi aliquid animum insolitum arietari percussit, ubi aliquid occurrit aut indignum, ut in omni vita humana multa sunt, aut parum ex facili fluens, aut multum temporis res non magno aestimandae poposcerunt, ad otium convertor et, quemadmodum pecoribus fatigatis quoque, velocior domum gradus est. Placet intra parietes suos vitam coercere : " Nemo ullum auferat diem nihil dignum tanto impendio redditurus ; sibi ipse animus haereat, se colat, nihil alieni agat, nihil quod ad iudicem spectet ; ametur expers publicae privataeque curae tranquillitas." [12] Sed ubi lectio fortior erexit animum et aculeos subdiderunt exempla nobilia, prosilire libet in forum, commodare alteri vocem, alteri operam, etiam si nihil profuturam, tamen conaturam prodesse, alicuius coercere in foro superbiam male secundis rebus elati. [13] In studiis puto me hercules melius esse res ipsas intueri et harum causa loqui, ceterum verba rebus permittere, ut qua duxerint, hae inelaborata sequatur oratio : " Quid opus est saeculis duratura componere? Vis tu non id agere, ne te posteri taceant ? Morti natus es, minus molestiarum habet funus tacitum ! [p. 210] Itaque occupandi temporis causa, in usum tuum, non in praeconium aliquid simplici stilo scribe ; minore labore opus est studentibus in diem." [14] Rursus ubi se animus cogitationum magnitudine levavit, ambitiosus in verba est altiusque ut spirare ita eloqui gestit et ad dignitatem rerum exit oratio; oblitus tum legis pressiorisque iudicii sublimius feror et ore iam non meo. [15] Ne singula diutius persequar, in omnibus rebus haec me sequitur bonae mentis infirmitas. Quin ne5 paulatim defluam vereor, aut quod est sollicitius, ne semper casuro similis pendeam et plus6 fortasse sit quam quod ipse pervideo ; familiariter enim domestica aspicimus et semper iudicio favor officit. [16] Puto multos potuisse ad sapientiam pervenire, nisi putassent se pervenisse, nisi quaedam in se dissimulassent, quaedam opertis oculis transiluissent. Non est enim, quod magis aliena iudices adulatione nos perire quam nostra. Quis sibi verum dicere ausus est ? Quis non inter laudantium blandientiumque positus greges plurimum tamen sibi ipse adsentatus est ? [17] Rogo itaque, si quod habes remedium, quo hanc fluctuationem meam sistas, dignum me putes qui tibi tranquillitatem debeam. Non esse periculosos hos7 motus animi nec quicquam tumultuosi adferentis scio; ut vera tibi similitudine [p. 212] id, de quo queror, exprimam, non tempestate vexor sed nausea. Detrahe ergo quicquid hoc est mali et succurre in conspectu terrarum laboranti.

1 Serenus added by Haase.

2 Seneca added by Gertz.

3 subornant Gertz : subornantur A.

4 imperia praeceptorum Gertz : inpreceptorum A.

5 quin ne Lipsius : cuine A : sic ne Gertz,

6 plus A : peius Gertz,

7 hos added by Koch,

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: