Sanguineum quatiens dextra Bellona flagellum,aut si qua magis dira facies excogitari diri adfectus potest.
aut scissa gaudens vadit Discordia palla,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35. Numquid velit quisquam tam graviter hostem
ferire, ut relinquat manum in vulnere et se ab ictu
revocare non possit ? Atqui tale ira telum est;
vix retrahitur. Arma nobis expedita prospicimus,
gladium commodum et habilem; non vitabimus
impetus animi istos 1 graves et onerosos et irre-
vocabiles ?
[2]
Ea demum velocitas placet, quae ubi
iussa est vestigium sistit nec ultra destinata pro-
currit flectique et a cursu ad gradum reduci potest ;
aegros scimus nervos esse, ubi invitis nobis moventur ;
senex aut infirmi corporis est, qui cum ambulare
vult currit. Animi motus eos putemus sanissimos
validissimosque, qui nostro arbitrio ibunt, non suo
ferentur.
[3]
Nihil tamen aeque profuerit quam primum intueri
deformitatem rei, deinde periculum. Non est ullius
[p. 246]
adfectus facies turbatior ; pulcherrima ora foedavit,
torvos vultus ex tranquillissimis reddit; linquit
decor omnis iratos, et sive amictus illis compositus
est ad legem, trahent vestem omnemque curam sui
effundent, sive capillorum natura vel arte iacentium
non informis habitus, cum animo inhorrescunt;
tumescunt venae ; concutietur crebro spiritu pectus,
rabida vocis eruptio colla distendet; tum artus
trepidi, inquietae manus, totius corporis fluctuatio.
[4]
Qualem intus putas esse animum, cuius extra imago
tam foeda est ? Quanto illi intra pectus terribilior
vultus est, acrior spiritus, intentior impetus, rupturus
se nisi eruperit !
[5]
Quales sunt hostium vel ferarum
caede madentium aut ad caedem euntium aspectus,
qualia poetae inferna monstra finxerunt succincta
serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda
discordiamque in populos dividendam pacemque
lacerandam teterrimae inferum exeunt: talem
nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia,
sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his
invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque
quatientem (neque enim illi se tegere curae est),
torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus
suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine,
incursitantem, vastantem fugantemque et omnium
odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non
possit, terras, maria, caelum ruere cupientem,
[p. 248]
infestam pariter invisamque.
[6]
Vel, si videtur, sit
qualis apud vates nostros est :
1 istos Gertz: ... hos A 1 A 5.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.