previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. Numquid velit quisquam tam graviter hostem ferire, ut relinquat manum in vulnere et se ab ictu revocare non possit ? Atqui tale ira telum est; vix retrahitur. Arma nobis expedita prospicimus, gladium commodum et habilem; non vitabimus impetus animi istos 1 graves et onerosos et irre- vocabiles ? [2] Ea demum velocitas placet, quae ubi iussa est vestigium sistit nec ultra destinata pro- currit flectique et a cursu ad gradum reduci potest ; aegros scimus nervos esse, ubi invitis nobis moventur ; senex aut infirmi corporis est, qui cum ambulare vult currit. Animi motus eos putemus sanissimos validissimosque, qui nostro arbitrio ibunt, non suo ferentur. [3] Nihil tamen aeque profuerit quam primum intueri deformitatem rei, deinde periculum. Non est ullius [p. 246] adfectus facies turbatior ; pulcherrima ora foedavit, torvos vultus ex tranquillissimis reddit; linquit decor omnis iratos, et sive amictus illis compositus est ad legem, trahent vestem omnemque curam sui effundent, sive capillorum natura vel arte iacentium non informis habitus, cum animo inhorrescunt; tumescunt venae ; concutietur crebro spiritu pectus, rabida vocis eruptio colla distendet; tum artus trepidi, inquietae manus, totius corporis fluctuatio. [4] Qualem intus putas esse animum, cuius extra imago tam foeda est ? Quanto illi intra pectus terribilior vultus est, acrior spiritus, intentior impetus, rupturus se nisi eruperit ! [5] Quales sunt hostium vel ferarum caede madentium aut ad caedem euntium aspectus, qualia poetae inferna monstra finxerunt succincta serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda discordiamque in populos dividendam pacemque lacerandam teterrimae inferum exeunt: talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, [p. 248] infestam pariter invisamque. [6] Vel, si videtur, sit qualis apud vates nostros est :
Sanguineum quatiens dextra Bellona flagellum,
aut scissa gaudens vadit Discordia palla,
aut si qua magis dira facies excogitari diri adfectus potest.

1 istos Gertz: ... hos A 1 A 5.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: