Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. " Sed adversus hostes," inquit, " necessaria est
ira." Nusquam minus ; ubi non effusos esse oportet
impetus sed temperatos et oboedientes. Quid enim
est aliud quod barbaros tanto robustiores corporibus,
tanto patientiores laborum comminuat nisi ira in-
festissima sibi ?
[2]
Gladiatores quoque ars tuetur, ira
denudat. Deinde quid opus est ira, cum idem proficiat ratio ? An tu putas venatorem irasci feris ?
Atqui et venientis excipit et fugientis persequitur,
et omnia illa sine ira facit ratio. Quid Cimbrorum
Teutonorumque tot milia superfusa Alpibus ita
sustulit, ut tantae cladis notitiam ad suos non nuntius
sed fama pertulerit, nisi quod erat illis ira pro virtute ?
Quae ut aliquando propulit stravitque obvia, ita
saepius sibi exitio est. Germanis quid est animosius ?
Quid ad incursum acrius ?
[3]
Quid armorum cupidius,
quibus innascuntur innutriunturque, quorum unica
illis cura est in alia neglegentibus ? Quid induratius
ad omnem patientiam, ut quibus magna ex parte non
tegimenta corporum provisa sint, non suffugia adversus
[p. 134]
perpetuum caeli rigorem ?
[4]
Hos tamen Hispani Gallique et Asiae Syriaeque molles bello viri, antequam
legio visatur, caedunt ob nullam aliam rem opportunos
quam iracundiam. Agedum illis corporibus, illis
animis delicias, luxum, opes ignorantibus da rationem,
da disciplinam : ut nil amplius dicam, necesse erit
certe nobis mores Romanos repetere.
[5]
Quo alio
Fabius affectas imperii vires recreavit, quam quod
cunctari et trahere et morari sciit, quae omnia irati
nesciunt ? Perierat imperium, quod tunc in extremo
stabat, si Fabius tantum ausus esset quantum ira suadebat : habuit in consilio fortunam publicam et aestimatis viribus, ex quibus iam perire nihil sine universo
poterat, dolorem ultionemque seposuit in unam utilitatem et occasiones intentus ; iram ante vicit quam
Hannibalem. Quid Scipio ?
[6]
Non relicto Hannibale et
Punico exercitu omnibusque, quibus irascendum erat,
bellum in Africam transtulit tam lentus, ut opinionem
luxuriae segnitiaeque malignis daret ?
[7]
Quid alter
Scipio ? Non circa Numantiam multum diuque sedit
et hunc suum publicumque dolorem aequo animo
tulit, diutius Numantiam quam Carthaginem vinci ?
Dum circumvallat et includit hostem, eo compulit, ut
[p. 136]
ferro ipsi suo caderent.
[8]
Non est itaque utilis ne in
proeliis quidem aut bellis ira ; in temeritatem enim
prona est et pericula, dum inferre vult, non cavet.
Illa certissima est virtus quae se diu multumque
circumspexit et rexit et ex lento ac destinato provexit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.