previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. " Sed adversus hostes," inquit, " necessaria est ira." Nusquam minus ; ubi non effusos esse oportet impetus sed temperatos et oboedientes. Quid enim est aliud quod barbaros tanto robustiores corporibus, tanto patientiores laborum comminuat nisi ira in- festissima sibi ? [2] Gladiatores quoque ars tuetur, ira denudat. Deinde quid opus est ira, cum idem proficiat ratio ? An tu putas venatorem irasci feris ? Atqui et venientis excipit et fugientis persequitur, et omnia illa sine ira facit ratio. Quid Cimbrorum Teutonorumque tot milia superfusa Alpibus ita sustulit, ut tantae cladis notitiam ad suos non nuntius sed fama pertulerit, nisi quod erat illis ira pro virtute ? Quae ut aliquando propulit stravitque obvia, ita saepius sibi exitio est. Germanis quid est animosius ? Quid ad incursum acrius ? [3] Quid armorum cupidius, quibus innascuntur innutriunturque, quorum unica illis cura est in alia neglegentibus ? Quid induratius ad omnem patientiam, ut quibus magna ex parte non tegimenta corporum provisa sint, non suffugia adversus [p. 134] perpetuum caeli rigorem ? [4] Hos tamen Hispani Gallique et Asiae Syriaeque molles bello viri, antequam legio visatur, caedunt ob nullam aliam rem opportunos quam iracundiam. Agedum illis corporibus, illis animis delicias, luxum, opes ignorantibus da rationem, da disciplinam : ut nil amplius dicam, necesse erit certe nobis mores Romanos repetere. [5] Quo alio Fabius affectas imperii vires recreavit, quam quod cunctari et trahere et morari sciit, quae omnia irati nesciunt ? Perierat imperium, quod tunc in extremo stabat, si Fabius tantum ausus esset quantum ira suadebat : habuit in consilio fortunam publicam et aestimatis viribus, ex quibus iam perire nihil sine universo poterat, dolorem ultionemque seposuit in unam utilitatem et occasiones intentus ; iram ante vicit quam Hannibalem. Quid Scipio ? [6] Non relicto Hannibale et Punico exercitu omnibusque, quibus irascendum erat, bellum in Africam transtulit tam lentus, ut opinionem luxuriae segnitiaeque malignis daret ? [7] Quid alter Scipio ? Non circa Numantiam multum diuque sedit et hunc suum publicumque dolorem aequo animo tulit, diutius Numantiam quam Carthaginem vinci ? Dum circumvallat et includit hostem, eo compulit, ut [p. 136] ferro ipsi suo caderent. [8] Non est itaque utilis ne in proeliis quidem aut bellis ira ; in temeritatem enim prona est et pericula, dum inferre vult, non cavet. Illa certissima est virtus quae se diu multumque circumspexit et rexit et ex lento ac destinato provexit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: