This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. Ne nimis admiretur Graecia illum patrem, qui
in ipso sacrificio nuntiata fili morte tibicinem tantum
iussit tacere et coronam capiti detraxit, cetera rite
perfecit, Pulvillus effecit pontifex, cui postem tenenti
et Capitolium dedicanti mors filii nuntiata est. Quam
[p. 42]
ille exaudisse dissimulavit et sollemnia pontificii carminis verba concepit gemitu non interrumpente precationem et ad filii sui nomen Iove propitiato.
[2]
Putasne eius luctus aliquem finem esse debere, cuius
primus dies et primus impetus ab altaribus publicis et
fausta nuncupatione non abduxit patrem ? Dignus
me hercules fuit memorabili dedicatione, dignus amplissimo sacerdotio, qui colere deos ne iratos quidem
destitit. Idem tamen ut redit domum, et implevit
oculos et aliquas voces flebiles misit et peractis, quae
mos erat praestare defunctis, ad Capitolinum illum
redit vultum.
[3]
Paulus circa illos nobilissimi triumphi dies, quo
vinctum ante currum egit Persen, incliti regis nomen,
duos filios in adoptionem dedit, duos 1 quos sibi servaverat extulit. Quales retentos putas, cum inter commodatos Scipio fuisset ? Non sine motu vacuum
Pauli currum populus Romanus aspexit. Contionatus est tamen et egit dis gratias, quod compos voti
factus esset ; precatum enim se, ut, si quid ob ingentem victoriam invidiae dandum esset, id suo potius
quam publico damno solveretur.
[4]
Vides quam magno
animo tulerit ? Orbitati suae gratulatus est. Et
[p. 44]
quem 2 magis poterat permovere tanta mutatio ?
Solacia simul atque auxilia perdidit. Non contigit
tamen tristem Paulum Persi videre.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.