previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. Ne nimis admiretur Graecia illum patrem, qui in ipso sacrificio nuntiata fili morte tibicinem tantum iussit tacere et coronam capiti detraxit, cetera rite perfecit, Pulvillus effecit pontifex, cui postem tenenti et Capitolium dedicanti mors filii nuntiata est. Quam [p. 42] ille exaudisse dissimulavit et sollemnia pontificii carminis verba concepit gemitu non interrumpente precationem et ad filii sui nomen Iove propitiato. [2] Putasne eius luctus aliquem finem esse debere, cuius primus dies et primus impetus ab altaribus publicis et fausta nuncupatione non abduxit patrem ? Dignus me hercules fuit memorabili dedicatione, dignus amplissimo sacerdotio, qui colere deos ne iratos quidem destitit. Idem tamen ut redit domum, et implevit oculos et aliquas voces flebiles misit et peractis, quae mos erat praestare defunctis, ad Capitolinum illum redit vultum. [3] Paulus circa illos nobilissimi triumphi dies, quo vinctum ante currum egit Persen, incliti regis nomen, duos filios in adoptionem dedit, duos 1 quos sibi servaverat extulit. Quales retentos putas, cum inter commodatos Scipio fuisset ? Non sine motu vacuum Pauli currum populus Romanus aspexit. Contionatus est tamen et egit dis gratias, quod compos voti factus esset ; precatum enim se, ut, si quid ob ingentem victoriam invidiae dandum esset, id suo potius quam publico damno solveretur. [4] Vides quam magno animo tulerit ? Orbitati suae gratulatus est. Et [p. 44] quem 2 magis poterat permovere tanta mutatio ? Solacia simul atque auxilia perdidit. Non contigit tamen tristem Paulum Persi videre.

1 duos added by Lipsius.

2 et quem A: et quo eum Hermes after Gertz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: