Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
nempe si amicus eius, si propinquus, si denique ipse in aliquod
negotium inciderit, ad hunc Secundum recurret aut ad te,
Materne, non quia poeta es, neque ut pro eo versus facias;
hi enim Basso domi nascuntur, pulchri quidem et iucundi,
quorum tamen hic exitus est, ut cum toto anno, per omnes
dies, magna noctium parte unum librum excudit et elucubravit, rogare ultro et ambire cogatur, ut sint qui dignentur
audire, et ne id quidem gratis; nam et domum mutuatur et
auditorium exstruit et subsellia conducit et libellos dispergit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.