Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Saepe ex me requiris, Iuste Fabi, cur, cum priora saecula
tot eminentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint,
nostra potissimum aetas deserta et laude eloquentiae orbata
vix nomen ipsum oratoris retineat; neque enim ita appellamus nisi antiquos, horum autem temporum diserti causidici
et advocati et patroni et quidvis potius quam oratores vocantur.
[2]
cui percontationi tuae respondere et tam magnae
quaestionis pondus excipere, ut aut de ingeniis nostris male
existimandum sit, si idem adsequi non possumus, aut de
iudiciis, si nolumus, vix hercule auderem, si mihi mea sententia proferenda ac non disertissimorum, ut nostris temporibus, hominum sermo repetendus esset, quos eandem
hanc quaestionem pertractantis iuvenis admodum audivi.
[3]
ita non ingenio, sed memoria et recordatione opus est, ut
quae a praestantissimis viris et excogitata subtiliter et dicta
graviter accepi, cum singuli diversas sed probabilis causas adferrent, dum formam sui quisque et animi
et ingenii redderent, isdem nunc numeris isdemque rationibus persequar, servato ordine disputationis.
[4]
neque enim defuit qui diversam quoque partem susciperet, ac multum
vexata et inrisa vetustate nostrorum temporum eloquentiam
antiquorum ingeniis anteferret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.