Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Hoc sibi illi veteres persuaserant, ad hoc efficiendum
intellegebant opus esse, non ut in rhetorum scholis declamarent, nec ut fictis nec ullo modo ad veritatem accedentibus
controversiis linguam modo et vocem exercerent, sed ut iis
artibus pectus implerent, in quibus de bonis et malis, de
honesto et turpi, de iusto et iniusto disputatur; haec enim
[2]
est oratori subiecta ad dicendum materia. nam in iudiciis
fere de aequitate, in deliberationibus de utilitate, in laudationibus de honestate disserimus, ita tamen ut plerumque
haec ipsa in vicem misceantur: de quibus copiose et varie
et ornate nemo dicere potest, nisi qui cognovit naturam
humanam et vim virtutum pravitatemque vitiorum et intellectum eorum, quae nec in virtutibus nec in vitiis numerantur.
[3]
ex his fontibus etiam illa profluunt, ut facilius iram
iudicis vel instiget vel leniat, qui scit quid ira, promptius
ad miserationem impellat, qui scit quid sit misericordia et
[4]
quibus animi motibus concitetur. in his artibus exercitationibusque versatus orator, sive apud infestos sive apud cupidos
sive apud invidentis sive apud tristis sive apud timentis
dicendum habuerit, tenebit venas animorum, et prout cuiusque natura postulabit, adhibebit manum et temperabit orationem, parato omni instrumento et ad omnem usum reposito.
[5]
sunt apud quos adstrictum et collectum et singula statim
argumenta concludens dicendi genus plus fidei meretur:
apud hos dedisse operam dialecticae proficiet. alios fusa
et aequalis et ex communibus ducta sensibus oratio magis
delectat: ad hos permovendos mutuabimur a Peripateticis
[6]
aptos et in omnem disputationem paratos iam locos. dabunt
Academici pugnacitatem, Plato altitudinem, Xenophon iucunditatem; ne Epicuri quidem et Metrodori honestas
quasdam exclamationes adsumere iisque, prout res poscit,
[7]
uti alienum erit oratori. neque enim sapientem informamus
neque Stoicorum comitem, sed eum qui quasdam artis
haurire, omnes libare debet. ideoque et iuris civilis scientiam veteres oratores comprehendebant, et grammatica
[8]
musica geometria imbuebantur. incidunt enim causae,
plurimae quidem ac paene omnes, quibus iuris notitia desideratur, pleraeque autem, in quibus haec quoque scientia
requiritur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.