Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
At nunc natus infans delegatur Graeculae alicui ancillae,
cui adiungitur unus aut alter ex omnibus servis, plerumque
vilissimus nec cuiquam serio ministerio adcommodatus.
horum fabulis et erroribus et virides teneri statim et
rudes animi imbuuntur; nec quisquam in tota domo pensi
habet, quid coram infante domino aut dicat aut faciat.
[2]
quin etiam ipsi parentes non probitati neque modestiae
parvulos adsuefaciunt, sed lasciviae et dicacitati, per quae
paulatim impudentia inrepit et sui alienique contemptus.
[3]
iam vero propria et peculiaria huius urbis vitia paene in
utero matris concipi mihi videntur, histrionalis favor et
gladiatorum equorumque studia: quibus occupatus et obsessus animus quantulum loci bonis artibus relinquit?
quotum quemque invenies qui domi quicquam aliud loquatur? quos alios adulescentulorum sermones excipimus, si
[4]
quando auditoria intravimus? ne praeceptores quidem ullas
crebriores cum auditoribus suis fabulas habent; colligunt
enim discipulos non severitate disciplinae nec ingenii experimento, sed ambitione salutationum et inlecebris adulationis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.