Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
'At parce' inquit Maternus 'et potius exsolve promissum.
neque enim hoc colligi desideramus, disertiores esse antiquos, quod apud me quidem in confesso est, sed causas
exquirimus, quas te solitum tractare dixisti, paulo ante
plane mitior et eloquentiae temporum nostrorum minus
iratus, antequam te Aper offenderet maiores tuos lacessendo.'
[2]
'Non sum' inquit 'offensus Apri mei disputatione, nec
vos offendi decebit, si quid forte auris vestras perstringat,
cum sciatis hanc esse eius modi sermonum legem, iudicium
animi citra damnum adfectus proferre.'
[3]
'Perge' inquit Maternus 'et cum de antiquis loquaris,
utere antiqua libertate, a qua vel magis degeneravimus quam
ab eloquentia.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.