Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
facit. nec dissentire ceteros ab hoc meo iudicio video:
quotus enim quisque Calvi in Asitium aut in Drusum legit?
at hercule in omnium studiosorum manibus versantur accusationes quae in Vatinium inscribuntur, ac praecipue secunda
ex his oratio; est enim verbis ornata et sententiis, auribus
iudicum accommodata, ut scias ipsum quoque Calvum intellexisse quid melius esset, nec voluntatem ei, quo minus
sublimius et cultius diceret, sed ingenium ac vires defuisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.