Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Nam quatenus antiquorum admiratores hunc velut terminum antiquitatis constituere solent, qui usque ad Cassium ... ,
quem reum faciunt, quem primum adfirmant flexisse ab
illa vetere atque directa dicendi via, non infirmitate ingenii
nec inscitia litterarum transtulisse se ad aliud dicendi genus
[2]
contendo, sed iudicio et intellectu. vidit namque, ut paulo
ante dicebam, cum condicione temporum et diversitate
aurium formam quoque ac speciem orationis esse mutandam. facile perferebat prior ille populus, ut imperitus et
rudis, impeditissimarum orationum spatia, atque id ipsum
[3]
laudabat, si dicendo quis diem eximeret. iam vero longa
principiorum praeparatio et narrationis alte repetita series
et multarum divisionum ostentatio et mille argumentorum
gradus, et quidquid aliud aridissimis Hermagorae et Apollodori libris praecipitur, in honore erat; quod si quis odoratus philosophiam videretur et ex ea locum aliquem orationi
[4]
suae insereret, in caelum laudibus ferebatur. nec mirum;
erant enim haec nova et incognita, et ipsorum quoque
oratorum paucissimi praecepta rhetorum aut philosophorum
[5]
placita cognoverant. at hercule pervulgatis iam omnibus,
cum vix in cortina quisquam adsistat, quin elementis studiorum, etsi non instructus, at certe imbutus sit, novis et
exquisitis eloquentiae itineribus opus est, per quae orator
fastidium aurium effugiat, utique apud eos iudices, qui vi
et potestate, non iure et legibus cognoscunt, nec accipiunt
tempora, sed constituunt, nec exspectandum habent oratorem, dum illi libeat de ipso negotio dicere, sed saepe ultro
admonent atque alio transgredientem revocant et festinare
se testantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.