Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Tum Aper: 'non desinis, Messalla, vetera tantum et
antiqua mirari, nostrorum autem temporum studia inridere
atque contemnere. nam hunc tuum sermonem saepe excepi, cum oblitus et tuae et fratris tui eloquentiae neminem
hoc tempore oratorem esse contenderes, eo, credo,
audacius, quod malignitatis opinionem non verebaris, cum
eam gloriam, quam tibi alii concedunt, ipse tibi denegares.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.