Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Vixdum finierat Maternus, concitatus et velut instinctus,
cum Vipstanus Messalla cubiculum eius ingressus est, suspicatusque ex ipsa intentione singulorum altiorem inter eos
esse sermonem, 'num parum tempestivus' inquit 'interveni
secretum consilium et causae alicuius meditationem tractantibus?'
[2]
'Minime, minime' inquit Secundus, 'atque adeo vellem
maturius intervenisses; delectasset enim te et Apri nostri
accuratissimus sermo, cum Maternum ut omne ingenium ac
studium suum ad causas agendas converteret exhortatus
est, et Materni pro carminibus suis laeta, utque poetas defendi decebat, audentior et poetarum quam oratorum similior
oratio.'
[3]
'Me vero' inquit 'et sermo iste infinita voluptate adfecisset, atque id ipsum delectat, quod vos, viri optimi et
temporum nostrorum oratores, non forensibus tantum negotiis et declamatorio studio ingenia vestra exercetis, sed eius
modi etiam disputationes adsumitis, quae et ingenium alunt
et eruditionis ac litterarum iucundissimum oblectamentum
cum vobis, qui ista disputatis, adferunt, tum etiam iis, ad
[4]
quorum auris pervenerint. itaque hercule non minus probari video in te, Secunde, quod Iuli Africani vitam componendo spem hominibus fecisti plurium eius modi librorum,
quam in Apro, quod nondum ab scholasticis controversiis
recessit et otium suum mavult novorum rhetorum more
quam veterum oratorum consumere.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.