Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Nemora vero et luci et secretum ipsum, quod Aper increpabat, tantam mihi adferunt voluptatem, ut inter praecipuos carminum fructus numerem, quod non in strepitu
nec sedente ante ostium litigatore nec inter sordes ac lacrimas
reorum componuntur, sed secedit animus in loca pura atque
[2]
innocentia fruiturque sedibus sacris. haec eloquentiae primordia, haec penetralia; hoc primum habitu cultuque commoda mortalibus in illa casta et nullis contacta vitiis pectora
influxit: sic oracula loquebantur. nam lucrosae huius et
sanguinantis eloquentiae usus recens et ex malis moribus
natus, atque, ut tu dicebas, Aper, in locum teli repertus.
[3]
ceterum felix illud et, ut more nostro loquar, aureum saeculum, et oratorum et criminum inops, poetis et vatibus
abundabat, qui bene facta canerent, non qui male admissa
[4]
defenderent. nec ullis aut gloria maior aut augustior honor,
primum apud deos, quorum proferre responsa et interesse
epulis ferebantur, deinde apud illos dis genitos sacrosque
reges, inter quos neminem causidicum, sed Orphea ac Linum
ac, si introspicere altius velis, ipsum Apollinem accepimus.
[5]
vel si haec fabulosa nimis et composita videntur, illud certe
mihi concedes, Aper, non minorem honorem Homero quam
Demostheni apud posteros, nec angustioribus terminis famam
Euripidis aut Sophoclis quam Lysiae aut Hyperidis includi.
[6]
pluris hodie reperies, qui Ciceronis gloriam quam qui Virgilii
detrectent: nec ullus Asinii aut Messallae liber tam inlustris
est quam Medea Ovidii aut Varii Thyestes.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.