Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. Rationes autem multae mihi occurrunt, propter quas crimen hoc in legem cadere non debeat.
Primum omnium pars optima beneficii periit, si actio
sicut certae pecuniae aut ex conducto et locato datur.
Hoc enim in illo speciosissimum est, quod dedimus vel
perdituri, quod totum permisimus accipientium arbitrio ; si appello, si ad iudicem voco, incipit non beneficium esse, sed creditum.
[2]
Deinde cum res honestissima sit referre gratiam,
desinit esse honesta, si necessaria est ; non magis
enim laudabit quisquam gratum hominem, quam eum,
qui depositum reddidit aut, quod debebat, citra
iudicem solvit.
[3]
Ita duas res, quibus in vita humana
nihil pulchrius est, corrumpimus, gratum hominem et
beneficium ; quid enim aut in hoc magnificum est, si
[p. 138]
beneficium non dat, sed commodat, aut in illo, qui
reddit, non quia vult, sed quia necesse est ? Non est
gloriosa res gratum esse, nisi tutum est ingratum
fuisse.
[4]
Adice nunc, quod huic uni legi omnia fora vix sufficient. Quis erit, qui non agat ? Quis, cum quo non
agatur ? Omnes sua extollunt, omnes etiam minima,
quae in alios contulere, dilatant.
[5]
Praeterea, quaecumque in cognitionem cadunt, comprendi possunt et non dare infinitam licentiam iudici;
ideo melior videtur condicio causae bonae, si ad
iudicem quam si ad arbitrum mittitur, quia illum
formula includit et certos, quos non excedat, terminos
ponit, huius libera et nullis adstricta vinculis religio et
detrahere aliquid potest et adicere et sententiam
suam, non prout lex aut iustitia suadet, sed prout
humanitas aut misericordia impulit, regere. Ingrati
actio non erat iudicem adligatura sed regno liberrimo positura. Quid sit enim beneficium, non constat, deinde, quantum sit ;
[6]
refert, quam benigne illud
interpretetur iudex. Quid sit ingratus, nulla lex
monstrat ; saepe et qui reddidit, quod accepit, in-
gratus est, et qui non reddidit, gratus.
[7]
De quibusdam
et imperitus iudex demittere tabellam potest, ubi
fecisse aut non fecisse pronuntiandum est, ubi prolatis
[p. 140]
cautionibus controversia tollitur, ubi inter disputantes
ratio ius dicit. Ubi vero animi coniectura capienda
est, ubi id, de quo sola sapientia decernit, in controversiam incidit, non potest sumi ad haec iudex ex
turba selectorum, quem census in album et equestris
hereditas misit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.