previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. Rationes autem multae mihi occurrunt, propter quas crimen hoc in legem cadere non debeat. Primum omnium pars optima beneficii periit, si actio sicut certae pecuniae aut ex conducto et locato datur. Hoc enim in illo speciosissimum est, quod dedimus vel perdituri, quod totum permisimus accipientium arbitrio ; si appello, si ad iudicem voco, incipit non beneficium esse, sed creditum. [2] Deinde cum res honestissima sit referre gratiam, desinit esse honesta, si necessaria est ; non magis enim laudabit quisquam gratum hominem, quam eum, qui depositum reddidit aut, quod debebat, citra iudicem solvit. [3] Ita duas res, quibus in vita humana nihil pulchrius est, corrumpimus, gratum hominem et beneficium ; quid enim aut in hoc magnificum est, si [p. 138] beneficium non dat, sed commodat, aut in illo, qui reddit, non quia vult, sed quia necesse est ? Non est gloriosa res gratum esse, nisi tutum est ingratum fuisse. [4] Adice nunc, quod huic uni legi omnia fora vix sufficient. Quis erit, qui non agat ? Quis, cum quo non agatur ? Omnes sua extollunt, omnes etiam minima, quae in alios contulere, dilatant. [5] Praeterea, quaecumque in cognitionem cadunt, comprendi possunt et non dare infinitam licentiam iudici; ideo melior videtur condicio causae bonae, si ad iudicem quam si ad arbitrum mittitur, quia illum formula includit et certos, quos non excedat, terminos ponit, huius libera et nullis adstricta vinculis religio et detrahere aliquid potest et adicere et sententiam suam, non prout lex aut iustitia suadet, sed prout humanitas aut misericordia impulit, regere. Ingrati actio non erat iudicem adligatura sed regno liberrimo positura. Quid sit enim beneficium, non constat, deinde, quantum sit ; [6] refert, quam benigne illud interpretetur iudex. Quid sit ingratus, nulla lex monstrat ; saepe et qui reddidit, quod accepit, in- gratus est, et qui non reddidit, gratus. [7] De quibusdam et imperitus iudex demittere tabellam potest, ubi fecisse aut non fecisse pronuntiandum est, ubi prolatis [p. 140] cautionibus controversia tollitur, ubi inter disputantes ratio ius dicit. Ubi vero animi coniectura capienda est, ubi id, de quo sola sapientia decernit, in controversiam incidit, non potest sumi ad haec iudex ex turba selectorum, quem census in album et equestris hereditas misit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: