This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
[25]
Cum haec diceret, ad aurem eius Psyche ridens
accessit, et cum dixisset nescio quid, “Ita, ita” inquit Quartilla
“bene admonuisti. Cur non, quia bellissima occasio est, devirginatur
Pannychis nostra?” Continuoque producta est puella satis bella et quae
non plus quam septem annos habere videbatur, [et] ea ipsa quae primum cum Quartilla
in cellam venerat nostram. Plaudentibus ergo universis et postulantibus nuptias
[fecerunt] obstupui ego et nec Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic
petulantiae affirmavi, nec[p. 37] puellam eius aetatis esse, ut muliebris
patientiae legem posset accipere. “Ita” inquit Quartilla “minor
est ista quam ego fui, cum primum virum passa sum? Iunonem meam iratam habeam,
si unquam me meminerim virginem fuisse. Nam et infans cum paribus
inclinata1 sum, et subinde procedentibus2 annis maioribus me pueris applicui, donec ad hanc
aetatem perveni. Hinc etiam puto proverbium natum illud, ut dicatur posse taurum
tollere, qui vitulum sustulerit.” Igitur ne maiorem iniuriam in secreto
frater acciperet, consurrexi ad officium nuptiale.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.