previous next
[25] Cum haec diceret, ad aurem eius Psyche ridens accessit, et cum dixisset nescio quid, “Ita, ita” inquit Quartilla “bene admonuisti. Cur non, quia bellissima occasio est, devirginatur Pannychis nostra?” Continuoque producta est puella satis bella et quae non plus quam septem annos habere videbatur, [et] ea ipsa quae primum cum Quartilla in cellam venerat nostram. Plaudentibus ergo universis et postulantibus nuptias [fecerunt] obstupui ego et nec Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic petulantiae affirmavi, nec[p. 37] puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem posset accipere. “Ita” inquit Quartilla “minor est ista quam ego fui, cum primum virum passa sum? Iunonem meam iratam habeam, si unquam me meminerim virginem fuisse. Nam et infans cum paribus inclinata1 sum, et subinde procedentibus2 annis maioribus me pueris applicui, donec ad hanc aetatem perveni. Hinc etiam puto proverbium natum illud, ut dicatur posse taurum tollere, qui vitulum sustulerit.” Igitur ne maiorem iniuriam in secreto frater acciperet, consurrexi ad officium nuptiale.

1 inclinata Buecheler: inquinata.

2 procedentibus Burmann on authority of “Old MS.”: prodeuntibus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Michael Heseltine, 1913)
load focus Latin (Michael Heseltine, 1913)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: