previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

48. sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrumque exercitum urgebat, [2?] Gallos pestilentia etiam, cum loco iacente inter tumulos castra habentes, tum ab incendiis torrido et vaporis pleno cineremque non pulverem modo ferente cum quid venti motum esset. [3] quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta cum aestu et angore vexata volgatis velut in pecua morbis morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi promisce acervatos [p. 162] cumulos hominum urebant; bustorumque inde1 Gallicorum nomine insignem locum fecere. [4] indutiae deinde cum Romanis factae et conloquia permissu imperatorum habita; in quibus cum identidem Galli famem obicerent eaque necessitate ad deditionem vocarent, dicitur avertendae eius opinionis causa multis locis panis de Capitolio iactatus esse in hostium stationes. [5] sed iam neque dissimulari neque ferri ultra fames poterat. itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, magistrum equitum L. Valerium aVeiis adducere exercitum iubet, parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes, [6?] interim Capitolinus exercitus stationibus vigiliisque2 fessus superatis tamen humanis omnibus malis cum famem unam natura vinci non sineret, diem de die prospectans ecquod auxilium ab dictatore appareret, [7?] postremo spe quoque iam non solum cibo deficiente et cum stationes procederent prope obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi vel redimi se quacumque pactione possent iussit, iactantibus non obscure Gallis haud magna mercede se adduci posse ut obsidionem relinquant. [8] tum senatus habitus tribunisque militum negotium datum ut paciscerentur. inde inter Q. Sulpicium3 tribunum militum et Brennum regulum Gallorum [p. 164] conloquio transacta res est, et mille pondo auri4 pretium populi gentibus mox imperaturi factum. rei foedissimae per se adiecta indignitas est: [9] pondera ab Gallis allata iniqua, et tribuno recusante additus ab insolente Gallo ponderi gladius, auditaque intoleranda Romanis vox, Vae victis.5

1 A.U.C. 364

2 vigiliisque D4ς: et uigiliis O: uigiliis ω.

3 Q. Sulpicium Sigonius (cf. chap. xlvii. § 9): p. sulpicium (-tum L) ω.

4 A.U.C. 364

5 Vae victis duker: uae (ue PF?UOA: ut F3) uictis esse ω: . . .ictis esse V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (40 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.33
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Panis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Sulpicius Longus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aurum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Valerius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Brennus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Busta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gladius
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, CONSTRUCTION OF CASES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´RDEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Longus, Sulpi'cius
    • Smith's Bio, Poti'tus, Vale'rius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: