Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. pace alibi parta Romani Veiique in armis erant1 tanta ira odioque, ut victis finem adesse appareret.
comitia utriusque populi longe diversa ratione facta
sunt.
[2]
Romani auxere tribunorum militum consulari
potestate numerum; octo, quot nunquam antea,
creati, M.'2 Aemilius Mamercus iterum L. Valerius Potitus tertium Ap. Claudius Crassus M. Quinctilius Varus L. Iulius Iulus3 M. Postumius M. Furius Camillus M.
[3]
Postumius Albinus. Veientes contra taedio annuae ambitionis, quae interdum discordiarum causa
erat, regem creavere. offendit ea res populorum
Etruriae animos, non maiore odio regni quam ipsius
regis.
[4]
gravis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum, quos intermitti nefas
[p. 4]
est,
[5?]
violenter diremisset, cum ob iram repulsae, quod4 suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit.
[6]
gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quod excelleret arte colendi eas, auxilium Veientibus
negandum donec sub rege essent decrevit;
[7]
cuius
decreti suppressa fama est Veiis propter metum
regis, qui a quo tale quid dictum referretur, pro
seditionis eum principe, non vani sermonis auctore5 habebat.
[8]
Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur,
[9?]
ita muniebant ut ancipitia munimenta essent: alia in urbem et contra oppidanorum eruptiones versa, aliis frons in Etruriam spectans, auxiliis si qua forte inde venirent obstruebatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.