Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40. haec inter seniores morti destinatos iactata
solacia. versae inde adhortationes ad agmen iuvenum quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum iuventaeque
urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis
victricis quaecumque reliqua esset fortuna.
[2]
digredientibus qui spem omnem atque opem secum ferebant ab iis qui captae urbis non superesse statuerant
exitio cum ipsa res speciesque miserabilis erat,
[3?]
tum
muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos nunc
illos sequentium rogitantiumque viros natosque cui
se fato darent, nihil quod humani superesset mali1 relinquebant.
[4]
magna pars tamen earum in arcem
suos persecutae sunt nec prohibente ullo nec vocante,
quia quod utile obsessis ad minuendam imbellem
multitudinem id parum humanum erat.
[5]
alia maxime
plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis nec
alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa
velut agmine iam uno petiit Ianiculum.
[6]
inde pars
per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas, sine
ullo duce aut consensu suam quisque spem, sua
consilia communibus deploratis sequentes.2
[7]
Flamen interim Quirinalis virginesque Vestales
[p. 138]
omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum3 ferenda, quae quia vires ad omnia ferenda deerant relinquenda essent consultantes, quisve ea locus fideli
adservaturus custodia esset,
[8?]
optimum ducunt condita
in doliolis sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis,
ubi nunc despui religio est, defodere; cetera inter
se onere partito ferunt4 via quae sublicio ponte ducit ad Ianiculum.
[9]
in eo clivo eas cum L. Albinius de plebe homo conspexisset plaustro coniugem ac liberos avehens5 inter ceteram turbam quae inutilis bello
[10?]
urbe excedebat salvo etiam tum discrimine divinarum humanarumque rerum religiosum ratus sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire ferrique ac suos in vehiculo conspici, descendere uxorem ac pueros iussit, virgines sacraque in plaustrum imposuit et Caere, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.