previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. ingens inde haberi captiuus uates coeptus, eumque adhibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite placandos coepere; [2] inuentumque tandem est ubi neglectas caerimonias intermissumue sollemne di arguerent: nihil profecto aliud esse quam magistratus uitio creatos Latinas sacrumque in Albano monte non rite concepisse; [3] unam expiationem eorum esse ut tribuni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro repeterentur et interregnum iniretur. [4] ea ita facta sunt ex senatus consulto. interreges tres deinceps fuere, L. Ualerius, Q. Seruilius Fidenas, M. Furius Camillus. [5] nunquam desitum interim turbari, comitia interpellantibus tribunis plebis donec conuenisset prius ut maior pars tribunorum militum ex plebe crearetur. [6] quae dum aguntur, concilia Etruriae ad fanum Uoltumnae habita, postulantibusque Capenatibus ac Faliscis ut [7] Ueios communi animo consilioque omnes Etruriae populi ex obsidione eriperent, responsum est antea se id Ueientibus negasse quia unde consilium non petissent super tanta re auxilium petere non deberent; [8] [p. 5028]nunc iam pro se fortunam suam illis negare. maxima iam in parte Etruriae gentem inuisitatam, nouos accolas [Gallos] esse, cum quibus nec pax satis fida nec bellum pro certo sit. [9] sanguini tamen nominique et praesentibus periculis consanguineorum id dari ut si qui iuuentutis suae uoluntate ad id bellum eant non impediant. [10] eum magnum aduenisse hostium numerum fama Romae erat, eoque mitescere discordiae intestinae metu communi, ut fit, coeptae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.16
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latinae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Servilius Fidenas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Valerius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Voltumnas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etruria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Feriae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Furius Camillus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Haruspex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Interregnum
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FE´RIAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALBA´NUS MONS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAPE´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FANUM VOLTUMNAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Camillus
    • Smith's Bio, Priscus, Servi'lius
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: